Snow W.

asked • 01/19/22

Can someone well versed in Latin translate the following story into English, please? The word bank is at the bottom. Capitalized words are names or places.

iam habēbat Salvius in Britanniā aulam, hortōs, lacum, vīllam. aula erat ēlegāns, hortī lacūsque amoenī. vīlla tamen eī nōn placēbat, quod servī erant molestī, lucrum minimum. Rūfillae quoque vīlla erat ōdiō. cōnstituit igitur Salvius aulam, hortōs, lacum sibi et suīs retinēre, vīllamque vēndere. itaque Salvius Euphranōrem, lībertum suum, quī ā ratiōnibus erat, arcessīvit.


Salvius: vīllam vēndere cōnstituī. illa mihi semper erat ōdiō. illam ēmī quod Rūfilla mē flågitābat ut sibi darem. pecūniam, quam auctōre Rūfillā expendī, omnīnō perdidī. nunc tamen fortūnātus sum quod emptōrem invēnī. Gāius Iūlius Verānius, ūnus ex clientibus meīs, vīllam cupit.


Euphranor: quot dēnāriōs expendere vult?


Salvius: mīlle dēnāriōs.


Euphranor: quid dīcis, domine? audetne tantulum offerre? tibi cavendum est. Verānius rē vērā tē fraudāre vult. tē oportet pretium triplicāre.


Salvius: īnsānīs, Euphranor!


Euphranor: minimē, domine. sānā mente hoc dīcō. īnsānit tamen Verānius quod puellam pulcherrimam valdē amat. haec vīllam tuam cōnspicāta maximē cupit. Verānius amōre eius accēnsus recūsāre nōn audet.


Salvius: quō modō hoc cognōvistī?


Euphranor: amīcam habeō, quae Verāniō servit. spē praemiī rem mihi patefēcit.


Salvius: es homō callidissimus! quam prūdenter rēs meās cūrās!


Euphranor: dignitās tua mihi semper est cūrae.


Salvius: iubeō tē vīllam Verāniō vēndere. triplicā tamen pretium! eum nōn decet mē fraudāre.


Euphranor: sed, domine…


Salvius: quid vīs?


Euphranor: vēnde Verāniō vīllam sōlam! nōlī vēndere servōs quī in vīllā et agrīs labōrant. melius est eōs aliās vēndere.


Salvius: istōs servōs cūrō nōn faciō. sunt hominēs sordidī et labōribus cōnfectī.


Euphranor: servī tibi sunt lucrō. nōbīs facile est eōs lavāre et exōrnāre.


Salvius: mī Euphranor, quis meōs servōs etiam lautōs emere velit?


Euphranor: domine, cōgitā! iam in aulā habitās; iam servōs rēgis bonaque rēgia accēpistī. facile igitur est tibi servōs tuōs vēndere quasi servī rēgis essent. hominēs semper ea quae rēgēs habuērunt emere cupiunt. tē oportet auctiōnem servōrum facere.


Salvius: quam perītē hanc rem cūrās! numquam lībertum habuī callidiōrem.



Word Bank:

so little lacum: lacus amoenī. amoenus lucrum erat odio lake pleasant profit was displeasing, hateful in charge of tantulum r


1 Expert Answer

By:

Anonymous A. answered • 10/02/22

Tutor
New to Wyzant

A proven educator who's warm, accessible, enthusiastic, and caring.

Still looking for help? Get the right answer, fast.

Ask a question for free

Get a free answer to a quick problem.
Most questions answered within 4 hours.

OR

Find an Online Tutor Now

Choose an expert and meet online. No packages or subscriptions, pay only for the time you need.